

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 5: Versus 31
Tetigit.[BEDA.]Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiae corde tangitur; unde:Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum[Joan. 20.]. Quia veraciter tangere est eum aequalem Patri credere.[HIER.]Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quae cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem.